- ALUMEN
- ALUMENapud Dioscoridem, ἀρίςτη δὲ ὑπάρχες ἡ χιςτὴ καὶ ταύτη ἡ πρό σφατος καὶ λευκὴ ἄγαν, optimum est scissile, et quidem recens ac candidum valde. Quod de liquido potius accipi vult Salmas. cuius probatio, ut sit limpidum, lacicum, sine offensis fricanti, cum quodam igniculo caloris, Plin. l. 35. c. 15. Inde exaluminatae margaritae, quaelimpidi sunt et liquidi candoris, ut est liquidum alumen. Eô enim inficiebantur lanae colore clarô. Idem, Quoniam inficiendis clarô colore lanis candidum liquidumque utilissimum. Unde et margarirae clarae dictae, quae exaluminatae. Sed et pelles exaluminabantur, ut candorem clarum acciperent. Idem ibid. Unde aluminatae, pelles confectae et alutae. Servius, Unde et aluta pellis alba per naturam. Imo per alumen. Nam et alutam Latini alumen dixêre. Sed et Aluminis genus est; quod inficit, ut galla, hinc fuscis et obscuris lanis coriisque inficiendis legimus adhibitum, etc. Vide Salmas. ad Solinum passim, inprimis p. 1166. Porro, Alumine illitas legimus in historiis turres bellicas, ne ignem concipercent. Amm. Marcellin. l. 20. c. 11. Machinas Romanorum Persoe, exurere vi maximâ nitebantur, et assidue masseolos et incendiaria tela torquentes laborabant incassum: ca re, quod humectis scortis et centonibus erant opertae materiae plures, aliae unctae alumine diligenter, ut ignis per eas laberetur. Et certê inungendi Alumine materias morem inolevisse, etiam alibi videmus. Ex Alumine Aes factitium, asservatur in Musaeo Kircheriano Romae. Vide Georgium de Sepibus in collegii Romani societatis Iesu Musaeo, et supra in voce Aes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.